Evangelium Secundum Joannem*

Caput 4: Versus 44

Quia propheta.Allegorice. Patria Christi est populus Judaeorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilaeis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo praedicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, sed manere apud illos ubi bene receptus est.
(* Traductions européennes)